- AQUITANIA
- AQUITANIAregio, tertia olim Galliae pars. A Circio Oceanum habet, qui Aquitanicus sinus dicitur; ab Occasu Hispaniam; a Septentrione Lugdunensem provinciam; a Meridie Narbonensem. In ea Tolosa, et Budigala civitates; Populi Aquitani. Plin. l. 4. c. 17. Gallia omnis Comata, unô nomine appellata, mtria populorum genera dividitur, amnibus maxime distincta: A Scaldi ad Sequanam, Belgica: ab eo ad Garumnam, Celtica, eademque Lugdunensis: Inde ad Pyrenaei montis excursum, Aquitania. Aremotica olim dicebatur. Α᾿κυτανία, Stephano, Α᾿κουϊτανίκ Ptolemaeo. Vide Strab. l. 4. Cluver. l. 2. De Marca et Oihenart. hist. Bearn. et Vascon. Morer. in Aquitania. Nunc strictius sumitur, et vulgo Guienne seu Gascogne dicitur, atque a Garumna fluv. tripartitur. Accuratiores tamen inter Vasconiam et Guiennam sic distinguunt; ut illa contineat Arminiacum, Bigerrensem, Convenensem, Aginnensem, Benearnensem provinc. sen inferiorem Vasconiam, etc. Ista autem cum titulo ducatus Burdegalensem proprie tractum comprehendar. Solum est fertile, aer temperatus, incolae ingeniosi, sed et iactabundi. Olim sub Romanis, quibus a Visigothis erepta est, donec et hi a Clodoveo pellerentur. Post quem Guienna proprios habuit Duces, sub Carolo M. regno inserta. Reges tamen quoque habuit: Ludovicum, filium Caroli, A. C. 777. et Pipinum, fil. Ludovici Pii, A. C. 817. Paul. Aemil. l. 3. Hanc cum Carolus Calvus Pipino patrueli eripere vellet, victus est, A. C. 844. Cranty. l. 2. c. 7. Angli postmodum illâ satis diu potiti. Inter quos Henricus III. Rex Angliae a Ludovico IX. Dux Aquitaniae et Par Franciae creatus est, A. C. 1265. Polyd. Virg. l. 16. etc. Eduardus I. eam amisit, sed mox Philippo Pulchto reconciliatus, recepit, A. C. 1299. Paul. Aemil. l. 8. Eduardus postea A. C. 1355. in hac ipsa provincia Iohannem Regem vicit cepitque, Froissard. l. 1. usque ad Carolum VII. qui illos expulit, cruentâ potitus victoriâ, A. C. 1452. Paul. Aemil. l. 10. Apannagii locô a Ludovico XI. fratri Carolo data, hôc sine prole decedente, rediit ad coronam. Varias in hac urbes A. C. 1512 expugna vit Henricus VIII. Polydor. l. 27. Annales Aquitan. Lurbeus, in Onomast. et de illustr. viris Aquit. Ioh. Beslius, Geneal. Ducum Guiennae. Duchesnius etc. Addo, quod Arcmoricam eam dictam esse, refert Plin. l. 4. c. 17. quod si verum, sic dictam esse a Gallis credemus, quod maritima maiore ex parte esset; postea a Romanis Latinô nomine nuncupatam Aquitaniam, ab aquis salubribus calidis et frigidis, quibus scatet. Ibi einim sunt Aquae Convenarum, Aquae Tarbellicae, Aquae Siccae et in Bigerris, in Benearnensi agro Levitaniaeque montibus aliae. Eam Caesar Comment. l. 1. c. 1. a Garumna flumine ad Pyrenaeos montes et eam partem Oceani, quae ad Hispaniam est, pertinere, tradidit, deceptus relationibus M. Crassi, omnia in maius augentis, cui maxima regionis pars se dediderat obsidesque bis victa miserat: et l. 3. c. 20. illam et regionum latitudine et multitudine hominum ex tertia parte Galliae aestimandam esse asseruit: cum tamen ab imo Pyrenaeoad Garumnam fluvium seu Burdigalam iter sit vix 100. mill. pass. Quem errorem cum agnovisset Iulii successor Augustus, Aquitaniam a Pyrenaeo ad Ligerim protulit, 14. Gentibus, quae inter Garumnam et Ligerim habitant, ei attributis, ut auctor est Strabo. Sunt autem gentes illae, Bituriges Cubi, Arverni, Ruteni, Albienses, Cadurci, Lemovices, Gabali, Vellaci, Bituriges Vivissci sive Burdigalenses, Aginnenses seu Nitiobriges, Ecolismenses, Santones, Pictones et Petrocorii: quot sunt populi provinc. Aquitanicae primae et secundae. Hinc Tibullus Aquitanicae victoriae Messallae, a quo Pictones et Bituriges Cubi perdomiti sunt, nonGarumnam modo, sed et Ligerim facit testes l. 1. Eleg. 7. v. 11. 12. Et primo quidem una ac simplex Aquitania fuit, inter Pyrenaeos et Garumnam ac Oceanum, qualis a Caesare describitur: etiam diu post promotos cius ab Augusto ad Ligerim usque terminos, una esse perseveravit Provincia. Unde Aur. Victor et Eutropius Tetricum Praesidem Aquitaniae principatu Gallieni fuisse cum dicunt, totius regionis Praesidem fuisse indicant. Postea Constantini M. ut videtur, ordinatione, ex una provincia duae factae, et Aquitania altera, altera a novem populis Novempopulana dcta est. Demum remanentibus Novempopulis, prior subdivisa est, in Aquitanicam primam, cuius Metropolis Biturigae, et Aquitanicam secundam, cuius caput Burdigala facta est. ex his Novempopulanam provinciam Pyrenaica gens citerioris Hispaniae Vascones, sub Merovingis Regibus, paulatim occupaverunt, eique Vasconiae indidêre nomen: quae appellatio ad rotam aliquando Aquitaniam trahi solet. Haec Gallis Aquitaine primum, dein corruptô et truncatô vocabulô Guienne dicta est: quô nomine prius tota Aquitania, postmodum pars eius duntaxat est designata; et sub Vesigothorum Regibus, usque ad Chlodovei victoriam, Regnum; tum deficientibus Merovingis Ducatus: et iterum sub Caroli M. posteris Regnum aliquandiu fuit. Regibus postea succesêre iterum Duces, qui Ducatum Vatconiae late patentem suo Aquitaniae Ducatui tandem adiunxêre, Regum Francorum milites et clientes. Repetias autem saepe apud priscos Auctores Aquitaniam a Gallia disertis verbis distinctam. Unde Ausonius de Clar. Urbib. Epigr. 8. v. 7. de Arelate,--- --- Populosque alios et moenia ditas,Gallia quêis Fruitur, Gremioque Aquitania lato.I???o et Vitruvius, Augustia aequalis, eam a Gallia distinxit. Cohors prima Aquitanorum equitum; item Praefectus cohortis secundae Aquitanorum, in veterib. Inscr. reperiuntur. Apud Aquitanos multis locis aerarias esse secturas tradit Caesar l. 3.Bell. Gall. c. 21. et auctor est Scaliger contra Cardanum, aeris Cyprii in Pyrenaeis et Cebennis fodinas esse hodieque, atque in aliquot Aquitaniae locis chalybem effodi, vide Hadr. Vales. Notit. Gall. Baudrandus Aquitaniae has recenset urbes:Aquitaniae urbes primariae buius temporis.Aginnum, Agen. Aquae, Acqs. Aturrus, Arie. Auscii, Ausch. Baiona, Baione. Bergeracum, Bergerac. Blavia, Blaye. Briva, Brive. Burdegala, totius Aquitaniae facile primaria, Bordeaux. Cadurcum, Cabors. Condomum, Condom. Fanum S. Licerii, S. Licer. Lactorium, Lectoure Lascurris, Lascar. Lombarium, Lombez. Oloro, Oleron. Palum, Pau. Petrocorium, Perigueus.. Ruthena, Rodez. Santones, Saintes. Sarlatum. Sarlat. Tutela, Tulles. Vabrae, Vabres. Vasatum, Basas.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.